Glose
Sapientiam enim,etc.Haec autem,etc. Jacob fugiens Esau fratrem suum venit ad Laban avunculum suum, et in itinere per somnium vidit scalam erectam, et angelos Dei ascendentes et descendentes, et ipsum Dominum innixum scalae dicentem sibi:Ego sum Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac; terram in qua dormis dabo tibi, et semini tuo[Gen. 28.]. Veniens autem in Mesopotamiam Liam et Rachel duxit, pro quibus oves Laban diu pavit. Qui eum mercede sua fraudulenter privare voluit. Sed per sapientiam Dei privatus est Laban, et Jacob ditatus, cum multis opibus rediit. Mystice vero haec ad martyres pertinent, quos Christi misericordia a persecutoribus liberavit, confortans eos gratia Spiritus sancti et spe futurae mercedis; et tandem victis hostibus, ad regnum coelorum perduxit, ad laudem et gloriam nominis sui.